METAURUS seu METAURUM

METAURUS seu METAURUM
METAURUS, seu METAURUM
Pomp. Melae l. 2. c. 4. Metauria aliis, oppid. Brutiorum in ora Calabriae ulterioris. Gioia hodie. A Rosarno oppido 6. mill. pass. in Ortum Scyllaeum versus, apud Taurianum, patria Stesichori. Ita Ferrarius. Atqui Mataurus urbs Siciliae, patria istius poetae fuit. Vide Steph. in Μάταυρος. Quamquam Ἱμεραῖον ἀνὴρ dicitur Philostrato l. 6 de vita Apollonii. Quibusdam est Oppido, aliis autem Gioia, oppidul. ad ostia Metauri fluvii in ora maris Tyrrheni 9. mill. pass. a Nicotera in Merid. 18. a Scyllaeo in Septentrionem. Baudrand.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”